monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf5226.245 > csg458.43 > sectio 30 > sectio 24 > csg247.203 > csg457.13 > csg458.10 > sectio 3 > bnf5226.244 > csg458.14 > sectio 22 > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 50
Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus, prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illuc ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus mixti non essent; quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mysterii magnitudine graventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur? Tunc autem vir qui post admixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare.